Philippians 1

Philippenses sunt Macedones. Hi, accepto verbo veritatis, perstiterunt in fide, nec receperunt falsos apostolos. Hoc collaudat scribens eis a Roma de carcere per Epaphroditum. More solito salutationem praemittit; deinde gratias Deo agit pro eis, implorans eis majora bona, ut et in virtutibus crescentes ad perfectionem perveniant. Deinde patientiam in tribulationibus monet exemplo sui et Christi, postea ut caveant a versutiis pseudoapostolorum; tandem admonitionem moralem interserit, et prope finem de gratia, quam sibi Romam per Epaphroditum miserant, gaudere se dicit. Hunc apponit, quia eum missurus erat ad illos: propter hoc eum quodammodo commendans, ut eadem quae scribit ab eo recipiant. Servos dixit, ut et ipsi pro Domino ferant dura. Ut contra pseudo stent. . Quasi dicat: Agite quae agitis, quia talia sunt, unde Deum laudo. . Per quam vestra communia fecistis, in Evangelio exaltando. Quasi: Deprecor ut stetis, et confido hoc ipsum fieri a vobis quod precor, non autem aliud; sed videte ne frustra confidam. Ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Ita gratias ago, deprecor et confido, id est ita velle. Et exponit causam, bonum vobis desidero, sive sim vinctus, sciens vos quoque vinctos, sive defendens Evangelium, quod et vos facitis. etc. Id est intimo amore Christi, ut ab eo perfecte diligamini, vel eo affectu diligatis Deum et proximos, quo Christus qui animam posuit. Vel hoc refertur ad id quod supra dixit, se desiderare eos esse socios gaudii sui. Et determinat quomodo, scilicet amore Christi, non humano, ut participes habeat in Deo. . Id est, ut crescat charitas vestra in scientia, ut probare et discernere sciatis non solum quae sunt mala et bona, sed etiam inter bona quae sint potiora, ut post probationem in vobis, sine operibus corruptionis, et quantum ad proximum, etc. Id est mercede justitiae, adeo ut sitis gloria et laus Dei, ut pro vobis dicatur. Psal. 67.. etc. Hactenus communiter locutus est, inde ponit specialiter quae tolerantiam suadeant, scilicet, etc., quasi dicat: Cum ita sitis perfecti, perseverate et cavete, ne tribulationes instantes hanc vestram diminuant perfectionem, sed exemplum mei respicite. etc. Quia namque patienter quaelibet mala sustineo, patet non esse scelus falsitatis quam in me justa vindicta percellat, sed quamdam veritatis virtutem quam sustinendi fortitudo magnificat. etc. Constantia enim ejus multos ita animavit, ut non timerent evangelizare. . etc. Convicti in contentione a me, praedicant secundum quod eos convici debere praedicare. Ex privato odio, quod aliquando mecum contulerunt, et confutati sunt. Et ne viderentur correcti, addit: Non prohibet mercenarios, sed permittit, quia et ipsi utiles sunt ad aliqua. Ideo gaudeo de malis meis, vel de profectu Evangelii, quia inde mihi salus. . etc. Quasi diceret: Merito Christum magnifico sive vita, sive morte, quia id est mihi vita hic per fidem et spem, et in futuro per speciem. Pro hac vita mortale corpus tradidit, ut ipsum immortale in aeternum recipiat, unde et subdit et mori lucrum. etc. Christus est mihi vivere, ut eum magnificem. Quod si est, tunc nescio quid eligam, mori, an vivere. Quasi: Nisi hic fructus esset, non dubium quin mori eligerem ut Christum haberem praemium: et ideo, ne dubitetis mori pro Christo. . etc. Ecce quod non sibi melius, sed quod multis expedit, eligit, propter charitatem, quae prae omnibus eligenda est. etc. Id est: Ut de fide vestra gaudeamus, vel ut vos de fide gaudeatis in ea proficientes. Quod non est nisi ubi est munda conscientia. . etc. Etiam quod patimini non a vobis est, sed a Deo: quia pro merito Christi qui Patri obedivit, haec inter alias gratias data est vobis. etc. Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium, et tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum. Quando nudus verberatus sum pro muliere pythonissa a qua spiritum malignum exclusi, quae magnum quaestum praestabat dominis suis.
Copyright information for VulgGlossa